

Evangelium Secundum Joannem*
Caput 4: Versus 6
Erat autem,etc. Quia naturalis ratio non aliunde surgit nisi a causa omnium bonorum, ideo pulchre dicitur fons esse Jacob, id est ratio infinita Patris altitudine procedens.Jesus ergo fatigatus,etc. Allegorice. Iter Jesu carnis est assumptio in qua est fatigatio, id est infirmitas, relevans hominem quem creavit potentia: sessio est humilitas. Sexta hora, sexta aetas qua venit, puteus profunditas hujus saeculi. Samaritana Ecclesia venit non jam justa, sed justificanda. Aqua putei voluntas hujus saeculi, quae quasi de profundo extrahitur submissis et inclinatis ad eam hominibus, praemissa cupiditate quasi hydria.Sedebat.Quasi lassitudinem relevans in quo indicatur magister docturus accedentes et possessurus.Supra.Fons dicitur ubicunque manat aqua de terra, sed si in superficie fons tantum, si in profundo etiam dicitur puteus.